Non pro certo habeo, sed multa verba Graeca quibus et hodie utimur, in sermonibus nostris tulisse a Romanis ipsis.
Ante paucos dies mihi dixerat operaria in taberna "Apollo Optik" qui morbum in oculis meis investigavit quod oculi mei morbum "grauen Star" habent et quoniam non intellegebam quod hoc morbus sit quaesivi: "Quid est nomen latinum huius morbi?" Ea cogitavit paulo et mihi dixit quod nomen latinum "Glaukom" sit et capiebam ex hoc verbo quod sit. Non sciebam quod sit "grauer Star" sed verbum "Glaukom" saepe audivi et intellegebam quod non bonum est hoc morbum habere. Quamvis scirem quod nomen "Glaukom" graece et non latine sit non ei dicebam hoc sed tacui quoniam cogitavi quoque quod et in lingua latina morbum illum graece nominatum sit et ex hac causa responsum eius verum sit.